- HIPPOCENTAURI
- HIPPOCENTAURImonstrosum hominum genus in Thessalia iuxta Pelion montem, anteriore parte (ut poetae fabulantur) hominum, posteriore equorum effigiem referentium. Cui fabulae occasionem ministrasse videtur, quod primi equos domare coeperint, iisque ita apte insidere, uthomines, cum equis unum in corpus coaluisse viderentur. Iidem antea Centauri dicebantur παρὰ τὸκεντεῖν ταύρους, h. e. quod tauros stimulis agitarent. Verum cum idem postea ex equis praestarent, iisque insidentes stimulis tauros prae se agerent, Hippocentauri dici coepêrunt: qui cum ad Peneum amnem aquatum venisent, conspecti ab ulterioris ripae accolis, prom monstris habiti sunt: praesertim cum inclinata, potandi gratia, equorum capita non conspicerentur. Hippocentaurus quidam D. Antonium est allocutus. ei viam quâ tenderet commonstrans. D. Hier. in vita Pauli Eremit. Bocharto Centaurus vel Hippocentaurus idem est, qui κέντωρ vel ἱπποκέντωρ, i. e. qui pungit equum. Unde apud Poetam Il. δ.—— Καδμεῖοι κεντορες τππων.Ex κέντωρ dein factum Κένταυρος, ut ταῦρος ex Phoenicio tor etc. Idem coniectat Aelian. de Italico illo Mari, quem biformem fuisse volunt: Hippocentaurum vero, quem Antonio apparuisse dicit Hier. spectrum fuisse diabolicum, facile ex verbis eius colligas, qui monstro huic sermonem et humani sermonis intellectum tribuit, quae in brurum animal neutiquam quadrant. Vide Sam. Bocharr. Hieroz. Part. post. l. 5. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.